1st LTM Edition © 2003
Deus creâvit
caelum et terram
intrâ sex diês.
Prîmô diê
fêcit lûcem.
Secundô diê
fêcit firmâmentum,
quod vocâvit caelum.
Tertiô diê
coêgit aquâs
in ûnum locum
et êdûxit ê terrâ
plantâs et arborês.
Quartô diê
fêcit sôlem et lûnam,
et stellâs.
Quintô diê
avês
quae volitant in âere,
et piscês
quî natant in aquîs.
Sextô diê
fêcit omnia animantia,
postrêmô hominem;
et quiêvit
diê septimô.
Deus finxit
corpus hominis
ê lîmô terrae:
dedit illî
animam vîventem:
fêcit illud
ad similitûdinem suam,
et nôminâvit illum
Adâmum.
Deinde immîsit sopôrem
in Adâmum,
et dêtraxit
ûnam ê costîs
eîus dormientis.
Ex eâ
formâvit mulierem
quam dedit
sociam Adâmô,
sîcque instituit mâtrimônium.
Nômen prîmae mulieris
fuit Eva.
Deus posuit
Adâmum et Evam
in hortô amoenissimô,
quî solet appellârî
Paradîsus terrestris.
Ingêns fluvius
irrigâbat hortum:
erant ibî
omnês arborês
jûcundae aspectû,
et fructûs
gustû suâvês.
Inter eâs
arbor scientiae bonî et malî.
Deus dîxit hominî:
"Ûtere fructibus
omnium arborum paradîsî,
praeter fructum
arboris scientiae bonî et malî:
nam sî comedâs illum fructum,
moriêris."
Serpens,
quî erat callidissimum omnium animantium,
dîxit mulierî,
"Cûr nôn comedis
fructum istîus arboris?"
Mulier rêspondit:
"Deus id prohibuit.
Sî tetigerimus illum,
moriêmur.
"Minimê," inquit serpens.
"Nôn moriêminî:
sed eritis similês Deô,
scientês bonum et malum."
Mulier
dêcepta hîs verbîs
dêcerpsit fructum
et comêdit:
deinde obtulit virô,
quî pariter comêdit.
Adâmus,
fugiêns cônspectum Deî,
sê abscondit.
Deus vocâvit illum:
"Adâme, Adâme."
Quî rêspondit,
"Timuî conspectum tuum,
et abscondî mê."
"Cûr timês,"
inquit Deus,
"nisi quia comêdistî
fructum vetitum?"
Adâmus rêspondit:
"Mulier,
quam dedistî mihi sociam,
porrexit mihi fructum istum,
ut ederem."
Dominus dîxit mulierî,
"Cûr fêcistî hoc?"
Quae rêspondit,
"Serpens mê dêcêpit."
Dominus dîxit serpentî,
"Quia dêcêpistî mulierem,
eris odiôsus et execrâtus
inter omnia animantia:
reptâbis super pectus,
et comedês terram.
Inimîcitiae erunt
inter tê et mulierem:
ipsa ôlim conteret
caput tuum."
Dîxit etiam mulierî:
"Afficiam tê
multîs malîs.
Pariês lîberôs
in dolôre,
et eris
in potestâte virî."
Deinde Deus dîxit Adâmô,
"Quia gessistî môrem uxôrî tuae
habêbis terram infestam.
Ea fundet tibî
spînâs et carduôs.
Quaerês ex eâ victum
cum multô labôre,
dônec abeâs
in terram
ê quâ ortus es."
Tum ejêcit
Adâmum et Evam
ex hortô,
ut ille coleret terram;
et collocâvit Angelum,
quî praeferêbat manû
gladium igneum,
ut custôdîret aditum paradîsî.
Adâmus habuit
multôs lîberôs,
inter quôs
Caînus et Abel numerantur:
hic fuit pastor,
ille agricola.
Uterque obtulit
dôna Dominô,
Caînus quidem
fructûs terrae,
Abel autem
ovês êgregiâs.
Dôna Abêlis placuêrunt Deô,
nôn autem dôna Caînî;
quod Caînus aegrê tulit.
Dominus dîxit Caînô:
Cûr invidês frâtri?
sî rectê faciês,
recipiês mercêdem;
sîn autem male
luês poenam peccâtî.
Caînus nôn pâruit
Deô monentî:
dissimulâns îram,
dîxit frâtrî suô:
"Age,
eâmus dêambulâtum."
Itaque ûnâ
ambô abiêrunt forâs,
et quum essent in agrô,
Caînus irruit in Abêlem,
et interfêcit illum.
Deus dîxit Caînô:
"Ubî est tuus frâter?"
Caînus rêspondit,
"Nesciô;
num ego sum
custôs frâtris meî?"
Deus dîxit Caînô:
"Caîne, quid fêcistî?
sanguis frâtris tuî,
quem ipse fûdistî
manû tuâ,
clâmat ad mê.
Infesta tibî erit terra,
quae bibit sanguinem Abêlis;
quum colueris eam
longô et dûrô labôre,
nûllôs feret fructûs:
eris vagus
in orbe terrârum."
Caînus,
dêspêrâns veniam,
fûgit.
Postquam numerus hominum crêvit,
omnia vitia invaluêre.
Quârê
offensus
Deus statuit
perdere hominum genus
dîluviô.
Attamen pepercit Noêmô
et lîberîs ejus,
quia colêbant virtûtem.
Noêmus
admonitus â Deô
extruxit ingentem arcam
in modum nâvis:
linîvit eam bitûmine,
et in eam
indûxit pâr ûnum
omnium avium et animantium.
Postquam Noêmus ipse
ingressus est arcam
cum conjuge,
tribus fîliîs et totidem nuribus,
aquae mâris et omnium fontium êrûpêrunt.
Simul pluvia ingêns cecidit
per quadrâgintâ diês
et totidem noctês.
Aqua operuit
ûniversam terram,
ita ut superâret
quindecim cubitîs
altissimôs montês.
Omnia absumpta sunt
dîluviô:
arca autem
sublevâta aquîs
fluitâbat in altô.
Deus immîsit
ventum vehementem,
et sensim
aquae imminûtae sunt.
Tandem mense undecimô
post quam dîluvium coeperat,
Noêmus aperuit
fenestram arcae,
et emîsit corvum,
quî nôn est reversus.
Deinde emîsit columbam:
quum ea nôn invênisset locum
ubî pôneret pedem,
reversa est ad Noêmum,
quî extendit manum,
et intulit eam
in arcam.
Columba rursum êmissa
attulit in ôre suô
râmum olîvae virentis,
quô fînis dîluviî significâbâtur.
Noêmus
êgressus est ex arcâ,
postquam ibî inclûsus fuerat
per annum tôtum
ipse et familia ejus:
êdûxit sêcum
avês caeteraque animantia.
Tum êrexit altâre,
et obtulit sacrificium Dominô.
Deus dîxit illî:
Nôn dêlêbô deinceps
genus hominum:
pônam arcum meum
in nûbibus,
et erit signum foederis
quod faciô vôbîscum.
Quum obdûxerô nûbês caelô,
arcus meus appârêbit,
et recordâbor foederis meî,
nec unquam dîluvium erit
ad perdendum orbem terrârum.
Omnês gentês
propâgâtae sunt
â fîliîs Noêmis.
Semus incoluit Asiam,
Châmus Africam,
Japhetus Europam.
Poena dîluviî
nôn dêterruit hominês
â vitiîs,
sed brevî factî sunt
pêjôrês quam prius.
Oblîtî sunt Deî creâtôris:
adôrâbant sôlem,
et lûnam;
nôn vêrêbantur parentês;
dîcêbant mendâcium:
faciêbant fraudem, furtum, homicidium:
ûnô verbô,
sê contâminâbant
omnibus flâgitiîs.
Quîdam tamen sanctî virî
coluêrunt vêram rêligiônem et virtûtem,
inter quôs
fuit Abrahâmus
ê genere Semî.
Deus fêcit foedus cum illô
hîs verbîs:
"Exî
ê domô paternâ,
dêsere patriam,
et pete regiônem
quam datûrus sum
posterîs tuîs:
augêbô tê
prole numerôsâ;
eris pater multârum gentium,
ac per tê
omnês orbis nâtionês
erunt bonîs cumulâtae.
Aspice caelum:
dînumerâ stellâs,
sî potês,
tua prôgeniês
eâs aequâbit numerô."
Abrahâmus jam senuerat,
et Sâra ejus uxor
erat sterilis.
Quibus tamen
Deus prômîsit
fîlium ex eîs nascitûrum.
"Habêbis," inquit, "fîlium
ex Sârâ conjuge tuâ."
Quod audiêns
Sâra rîsit
nec statim adhibuit fidem
prômissîs Deî,
et idcircô
reprehensa est â Deô.
Abrahâmus autem
crêdidit Deô pollicentî.
Et vêrô
ûnô post annô
fîlius nâtus est Abrahâmô,
quî vocâvit eum
Isaâcum.
Postquam Isaâcus adolêvit.
Deus
tentâns fidem Abrahâmî
dîxit illî,
"Abrahâme,
tolle fîlium
tuum ûnicum
quem amâs,
et immolâ eum mihi
in monte
quem ostendam tibî."
Abrahâmus nôn dubitâvit
pârêre Deô jubentî;
imposuit ligna Isaâcô;
ipse vêrô portâbat
ignem et gladium.
Quum iter facerent simul,
Isaâcus dîxit patrî,
"Mî pater,
ecce ligna et ignis;
sed ubînam est
hostia immolanda?"
Cuî Abrahâmus:
"Deus," inquit,
"sibî prôvidêbit hostiam,
fîlî mî."
Ubî pervênêrunt ambô
in locum dêsignâtum,
Abrahâmus extruxit âram,
disposuit ligna,
alligâvit Isaâcum
super struem lignôrum,
deinde arripuit gladium.
Tum Angelus clâmâvit
dê caelô:
"Abrahâme,
continê manum tuam;
nê noceâs puerô:
jam fidês tua
mihi perspecta est,
quum nôn pepercerîs
fîliô ûnicô:
et ego favêbô tibî;
remûnerâbô splendidê
fidem tuam."
Abrahâmus respexit,
et vîdit arietem
haerentem cornibus
inter veprês,
quem immolâvit
locô fîliî.
Posteâ Abrahâmus mîsit
servum suum Eliezerem
ad cognâtôs suôs
quî erant in Mesopotamiâ,
ut inde addûceret uxôrem
fîliô suô Isaâcô.
Eliezer sumpsit
decem camêlôs dominî suî,
et profectus est,
portâns sêcum
mûnera magnifica,
quibus dônâret
puellam dêstinâtam Isaâcô
et ejus parentês.
Ubî pervênit in Mesopotamiam,
constitit cum camêlîs
prope puteum aquae
ad vesperum,
quô tempore
mulierês solêbant convenîre
ad hauriendam aquam.